- AZOTUS
- I.AZOTUSStephanus Α῎ζωιος, πόλις Παλαιςτίνης, ταύτην ἔκτισεν εἷς τῶ ἐπανελθόντων ἀπ᾿ Ε᾿ρυθρᾶς θαλάςςης φυγάδων, καὶ ἀπὸ τῆς γυναικὸς αὐτοῦ Α῎ζας Ἁ῎ζαν᾿ ὠνόμασεν, ὅ ἐςτι χίμαιραν ἥν Α῎ζωτον μετέφρασαν, ubi φυγάδας Phoenices intelligit, quos e mari Rubro venisse volunt. Sed haec mere sunt fabulosa. Neque enim Phoenicum fuit, sed Philistaeorum urbs Azotus. Capra quidem Phoenicibus aza dici potuit, ut ez Hebraeis. Sed in Hebraica scriptura, ez capra, et Asdod, i. e. Azotus nihil quicquam habent simile. Asdod autem proprie robur soant: vox est apud Arabas frequens; Inde Dei nomen saddai Graeci reddunt Παντοκράτορα.longitud. 65. 15. latitud. 31. 50. Primum a Iosua subiugata est, dein una quinque Satrapiarum Philistaearum fuit. Post Christum Natum ibi Episcopalis sedes. A Balduino Hierosolymor. Rege A. C. 1101. capta; seqq. temporibus, cum Oriente Christiani pellerentur, destructa est. Ios. c. 11. v. 22. et c. 15. v. 46. 1. Sam. c. 6 v. 17. Actor. c. 8. v. 40. Gvil. Tyr. belli Sacr. l. 18. Nic Lloydius etc.II.AZOTUSfuit Rex Emesianorum, maritus Drusillae, quae filia Agrippae senioris, Iunioris vero soror Iudaea religione. A'Felice Proconsule Marito erepta. Quam ob causam de castitate et iudicio ultimo coram iis verba fecit, e vinculis, Apost. Paulus, Actor. c. 24. v. 25.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.